monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 65, 2
Quodammodo, fratres mei, animum Psalmi audistis. In hoc quod dixi, in hoc quod proposui, tota vestra suspendatur intentio; hinc vos nulla cogitatio avertat: contra praesumptionem dicitur Iudaeorum, qui de iustificationibus Legis sperabant sibi resurrectionem, et crucifixerunt Christum qui primus resurrexit, non membra resurrectura solos Iudaeos habiturus , sed omnes qui in eum credidissent, id est omnes gentes. Inde coepit: Iubilate Deo. Qui? Omnis terra. Non ergo sola Iudaea. Videte, fratres, quemadmodum commendetur universitas Ecclesiae toto orbe diffusae; et non solum dolete Iudaeos qui gratiam istam Gentibus invidebant, sed plus haereticos plangite. Si enim dolendi sunt qui collecti non sunt, quanto amplius qui collecti divisi sunt? Iubilate Deo, omnis terra. Quid est, Iubilate? In vocem erumpite gaudiorum, si non potestis verborum. Non enim verbis iubilatur; sed solus gaudentium sonitus redditur, quasi parturientis et parientis cordis laetitiam in vocem rei conceptae , quae verbis explicari non possit. Iubilate Deo, omnis terra: nemo iubilet in parte. Nemo, inquam, iubilet in parte: omnis terra iubilet, Catholica iubilet. Catholica totum tenet: quicumque partem tenet, et a toto praecisus est, ululare vult, non iubilare. Iubilate Deo, omnis terra.